- CANARIUS Annus
- CANARIUS AnnusPlinio, Κυνικὸς ενιαυτὸς Graecis, alias Η῾λιακὸς Θεοῦ ενιαυτὸς et Τέταρτος, dictus est, Aegyptiorum olim annus, quod eum a Canis ortu auspicarentur. Columella, l. 3. c. 6. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio, id enim tempus fere vitentium generositatem declarat etc. Et Plin. l. 2. c. 47. extr. Omnium quidem (si libeat observare minimos ambitus) redire easdem vices quadrienniô exactô Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte, et est principium lustri eius semper in canario anno, caniculae ortu. Habuit is 365. dies et diei quadrantem, unde τετάρτου ei nomen: quemadmodum Magnus eorundem Annus totidem annis constabat, et anni quadrante, h. e. tribus Mensibus. Uti autem iidem e minoribus aunis periodum quadriennalem componebant; sic ex istis quatuor maioribus alium itidem circuitum conflârunt, qui totidem annos haberet, quot in illa minore dies reperiebantur, h. e. mille quadringentos sexaginta unum. Quâ periodô annorum ἀποκατάςασιν omnium planetarum fieri vulgo, tum Aegyptii, tum Graeci omnes existimârunt. Atque hic circuitus a Caniculae ortu semper inctpiebat, ut et minor ille annorum quatuor, et singuli anni vertentes apud Aegyptios. Sed quôcumque mense Anni et quôcumque die mensis tum annus vertens, tum periodus parva, poterat incipere, dum ab ortu caniculae initium duceret, verum periodus illa maior ex centuriis annorum composita, non aliud principium habebat, quam ubi prima mensis Thot in Caniculae ortum inciderat, quam semper redire ad idem principium post annos 1461. putabant etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 553. et supra, ubi de Anno. Quod vero diximus de Anno hoc, Η῾λιακὸν quoque, item Θεοῦ ενιτυτόν, dictum esse, inde est, quod Θεὸς absolute est Sol, etiam apud Graecos, ut idem docet p. 552. et Solem etiam Sirium dixêre. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.